TE DEUM
MP3
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
MP3
Tibi omnes Angeli, tibi Coeli et universae Potestates:
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant :
MP3
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
MP3
Te gloriosus Apostolorum chorus:
Te Prophetarum laudabilis numerus:
MP3
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia:
MP3
Patrem immensae majestatis:
Venerandum tuum verum, et unicum Filium:
MP3
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternos es Filius
MP3
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus
regna coelorum.
MP3
Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
MP3
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
MP3
Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuae
MP3
Et rege eos et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te.
MP3
Et laudamus nomen tuum in saeculum,
et in saeculum saeculi.
Dignare Domine die isto, sine peccato nos custodire.
MP3
Miserere nostri Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos,w
quemadmodum speravimus in te.
MP3
In te Domine speravi: non confundar in aeternum.