Dies irae manuscript

 

Latin Pronunciation Files for Choirs

This project was originally created in 2002 under the auspices of the Orpheus Alliance, the virtual music department of the Associated Colleges of the South in collaboration with Dr. Nancy Fleming (fleming@hendrix.edu), who is currently Professor Emerita of Music at Hendrix College, where she directed the choral program for 28 years. The original sound files were replaced with new recordings in 2014. The web design was created by Patricia Gray (pgray@pgray.net), executive director of Luna Nova Music (www.lunanova.org)

MAGNIFICAT

MP3
Magnificat anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

MP3
Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.

MP3
Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui.

MP3
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.

MP3
Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad Patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

MP3
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto! Sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.